TAURICA Sacra

TAURICA Sacra
TAURICA Sacra
memorata Prudentio, contra Symm. l. 1. tit. in Spectac. v. 396.
In cassum arguere iam Taurica sacra solemus:
videntur Taurobolia, de quibus infra, innuere vel saltem complecti; licet a variis viris doctis sumantur illic, pro tauris Plutoni immolari solitis. Et Pluto quidem ibi memoratur ut hostiis humanis placari solitus, cui alia etiam pariter sacrificia; sed interim etiam Taurorum, ut ex Horatio, Carm. l. 2. Od. 14. scimus aliisque. Qualia vero Taurica illa fuerint, in incerto est. Inprimis vero Sacra Taurica, dicebatur id, quod Dianae in honorem fiebat, sacrum: alias etiam Tauropolion vocitatum et Tauropolia. Hesych. Ταυροπόλια, ἃ ἐις ἑορτὴν ἄγουσιν Α᾿ρτέμιδι. Sed et et hocce festum quale fuerit, incertum est. Ταυροπολικὰ memorat Athenaeus, Dipnosoph. l. 6. ut satis detestanda. Etiam Is. Casaubonus illum explicans, Qualia, inquit, fuisse legimus Sacra Cotytûs omnis turpitudinis et obscenitatis plena, talia erant Tauropolia, quemadmodum colligas recte ex hoc loco. Sed originis horum se nescium plane fatetur. Certe Diana ipsa Taurica, a Scythiae cognomine regione, Ταυροπόλα Sopholi in Aiace (quod nomen etiam Minervae tributum) uti etiam Ταυροβόλος et Ταυρὼ et Ταυριώνη et Ταυροπόλος Eurip. Iphigeniâ in Tauris, Diodor. Siculo, l. 2. aliis, atque Dea Ταυρικὴ. Et templum narrat fuisse in Icaria Maris Aegaei insul. Strabo, l. 14. Tauropolium nuncupatum, quod dum ex eo citat Stephanus, in Samo insula perquam vicina collocat. Dum vero nominibus hisce Dea, templumque eius sic celebratur, nihil omnino de tauri scrificiis apud Veteres admittitur in nominum illorum ratione haberi; sed voces has a gente Scitharum Taurica tantum deductas esse (quasi diceres Diana in Tauris) adeo ut Diana Ταυροπόλος aliud non fuerit, quam quae versabatur seu colebatur, apud praefatam gentem; aut ab eo, quod praefuerit illa armentis, in quibus Taurus adeo princeps; aut quod, cum Luna fuerit, Tauris vehatur, Schol. Sophoclis in Aiac. Sacra autem er hôc nomine fuisse peculiaria,
scimus e Diodor. loc. cit. uti satis ex Templo, Tauripolio dicto et festo cognomine apud Hesychium. Atque illa humanô, seu hospitum immolatorum Sanguine, non taurinô, in Tauris peragi soltbant, Herodot. Melpomene. Nec postquam Orestes simulacrum inde surripuerat et in Graeciam detulerat dedicâratque, Sacra eius quidquam omnino habuêre taurini sanguinis: sed humani, interim non ex immolatione, ut in Tauris, sed ex flagellatione, Philostratus in vita Apolonii l. 8. c. 10. Neque einim Graeci aliter pristinorum Sacrorum, memoriam aut reliquias inter se admittendas voluêre. Verum quidem, obtinuisse opinionem, Tauricae ipsius gentis nomen ortum, ἀπὸ τοῦ ζώου Ταύρου διὰ τὸ ἐκεῖ τὸν Ο῎σιριν ζεύξαντα βοῦν ἀρόσαι γην̑, ut narrat Eustathius, in Dionys. Perieg. a Tauro animali, quoniam ibi bovem iunxit Osiris, ad tellurem arandam; atque ex eo quod oriunda sit ab Aegyptiis Apin bovem colentibus, sed hoc nihil ad animalis sacrificium. Ipsique Eustathio videtur Ταυροπόλου Dianae nominis originem causamque tantum a gente, in qua versata est, et hospitibus caesis coli folebat, esse. Nec obstat, quod nonnulli voluêre, in Iphigeniae, cum in Aulide ei im molanda esset,
ab ea abreptae locum, non ursam aut anum, ut voluêre aliqui apud Isac. Tzetzem in Lycophron. nec cervam, ut Eutipid. Iphigen. sed taurum fuisse substitutum, adeoque ei immolatum; id enim sacrificium nec pro recepto admittitur, nec in morem transiit. Adeoque haud in Dianae sacris Tauricis vel Tauropoliis dictis, taurus locum sortitus est ullum, magis quam in eiusdem apud Phocenses Elaphoboliis cervus. Illic enim placentae tantum sacrificabantur, ex adipe, melle et sesamo confectae, quas ἐλάφους Graci dixêre. Sunt tamen, qui Tauropolia Dianae cum Deorum Magnorum Tauroboliis commune quid habuisse velint, vide Dempster. in Rosin. l. 2. c. 4. Athenaeum, l. 14. et plura in hanc rem apud Ioh. Seldenum de Synedriis Vett. Ebraeorum l. 3. c. 14. §. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • TAUROPOLIUM — urbs Aquitaniae. Erat et templum Dianae in Samo insul. praeclarum, Steph. in Iearia. Dionysius, – Ο῞θι Ταυροπόλοιο θεοῖο Βωμοὶ κνιςςήεντες ἀδευκέα καπνὸν ἔχουσι. Vide Suidam in Ταυροπόλαν. Quibusdam idem cum Taurobolio, de quo supra. Et certe… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LATIARIS — cogn. Iovis, apud Cic. pro Milone, Liv. l. 21. c. 63. Lucan. l. 1. v. 198. Plin. l. 34. c. 7. Festum verbo Oscillum, Dion. Halic. l. 4. p. 250. Alios. Placabatur sanguine humano. Lactantius l. 1. c. 21. Latialis Iuppiter etiam nunc sanguine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIANA — I. DIANA Iovis filia ex Latona, eodem cum Apolline partu edita. Haec, ob virginitatis amorem, fertur hominum consortia fugisse, et ut a se libidinis pruritum amoveret, venando silvas incoluisse. paucarum virginum comitatu contenta. In inferis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HECATE — Iovis et Latonae filia, soror Apollinis; quae et Dianae dicitur. Huic triplex nomen attribuitur. Nam in caelo creditur esse Luna, in terra Diana, et apud inferos Proserpina. Hecate vero Servio dicta, quod centum victimis placetur, ant quod 100.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAURUS — I. TAURUS Caesaris Augusti praefectus, totam pene Siciliam, ferrô perterritam, in fidem recepit. 44. legiones sub unius tunc imperio Augusti erant. Hinc milites, multitudine ferociores, quosdam pro ambiendis agris tumultus excitaverunt, sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of mantis genera and species — The following list of mantis genera and species is incomplete and will differ from those derived from older taxonomic categorizations.The insect Order Mantodea consists of approximately 2,000 species,cite… …   Wikipedia

  • Liste des genres et des espèces de mantes — Ici est présentée une liste des genres et les espèces de mantes non exhaustive. Celle ci peut différer de nomenclatures toxinomiques plus anciennes. L ordre des insectes mantoptères regroupe environ 2 000 espèces dont la majorité… …   Wikipédia en Français

  • Список видов богомолов — Разнообразие богомолов Файл:Acromantis oligoneura.jpg Acromantis oligoneura …   Википедия

  • CIMMERII — I. CIMMERII populi Asiae gemini; Alii qur ex Scythia venerunt, habitantes circa Bosphorum, abipsis Cimmer ium appellatum. In Taurica Chersoneso, quae cum tractu adiacente olim Cimmeria dicta est; Post Scythia Europaea, seu parva, nunc Tartaria… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”